- ACHAEA
- I.ACHAEACeres cognominata est, Suidâ teste, ab eo luctu et anxietate i. e. ἄχους, quam habuit, dum Proserpinam quaereret. Plut. l. de Isid. et Osir. Baeotii, inquit; Achaeae Cereris aedes movent, eamque festivitatem ἐπαχθῆ nominant, a questu videlicet, et gemitu Deae ob filiae Proserpinae raptum. Nic. Lloydius.II.ACHAEAPallas dicta, cuius templum, referente Aristotelo L. de mirab. in Italiâ, apud Daunios apuliae populos fuit. In quo antiquitus fuisse tradit cum alia tum secures et enses, ceteraque Diomedis, eiusque sociorum arma. Huius templi custodes canes fuisse perhibentur, qui Graecis adcuntibus blandirentur, ceteris mortalibus agrestes et feri.III.ACHAEASarmatiae Asiaticae vicus ad Pontum Euxinum. Ptol.Incolae Achaei. Orchomeniorum colonia; de quibus Ovid. Ponticorum l. 4. Eleg. 10.Nec potes insestis conferre Charybdin Achaeis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.